monumenta.ch > Plinius > sectio 82 > sectio 4 > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 82, 3
Quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput. Novissimos dies significare mihi videtur, quando haec quae nunc metu comprimuntur, in liberam vocem eruptura sunt, sed plane irrationabilem, ut sonitus magis quam locutio vel sermo dicendus sit. Non itaque tunc odisse incipient, sed qui oderunt te, tunc levabunt caput. Nec capita, sed caput; quando eo perventuri sunt, ut etiam illud caput habeant quod extollitur super omne quod dicitur Deus et quod colitur: ut in illo maxime impleatur, qui se exaltat, humiliabitur ; et cum eum ille cui dicitur, Ne taceas, neque mitescas Deus, interficiet spiritu oris sui, et evacuabit illuminatione praesentiae suae .